monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24 > sectio 2 > 26 > sectio 684 > sectio 300 > sectio 525 > sectio 215 > bnfGrec107.729 > sectio 56 > Psalmi, 22 > bsbClm6224.156 > sectio 293 > bnf13013.95 > {i} > 20 > sectio 52 > bmv343.227 > sectio 97 > sectio > 39 > sectio 655 > sectio 612 > 25 > sectio 574 > csg458.182 > sectio 41 > sectio 13 > sectio 395 > sectio 70 > sectio 13 > sectio 5 > uwbM.p.th.q.1a.49 > sectio 508 > sectio > sectio 632 > sectio > csg457.151 > sectio 96 > 44 > 14 > 42 > bnf9389.144 > sectio > 35 > 58 > 11 > sectio 462 > sectio 9 > csg75.479 > sectio 397 > 21 > sectio 34 > csg48.122 > ad Thessalonicenses I, 4 > sectio 8 > 20 > 2 > sectio 28 > 27 > sectio 535 > sectio 443 > 7
Beda, De Natura Rerum, VI. De varia altitudine coeli. <<<     >>> VIII. De aquis coelestibus.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT VII. De coelo superiore. [

BRID. GLOSSAE.---Coelum superioris circuli. Primum coelum est ab aqua usque ad lunam, quod est aer; secundum a luna usque ad firmamentum, quod est aethereum; tertium et quartum a firmamento usque ad infinitum, quod est superius coelum. In his tamen septem sunt spatia circa aequinoctium, quia procul sunt ipsa loca a polo, et ideo ibi non semper, ut hic nobiscum, sed aliquando apparent.

Aequalibus spatiis. Sicut firmamentum aequali spatio a terra undique elongatur, ita illud superius coelum, ubi angeli sunt, ab inferiori aequaliter distat.

Aetheraea corpora. Angelica virtus ad nos destinata, quia subtilitas eius carnalibus non potest videri aspectibus, corpus sibi assumit aethereum, nec solum aethereum, sed etiam aereum. Daemones vero ex isto aere corpus assumunt.

Hoc Deus. Contra Augustinum loquitur. Augustinus enim dicit quatuor elementa fieri intra firmamentum, et aqua semper iuxta terram locum suum tenet, ignis vero superiorem locum possidet. Ergo qua ratione cogimur discere glaciales aquas fieri super firmamentum, cum nulla terra ibi sit et est superior illo locus, ubi solus ignis est? Ita ergo intelligitur quod dicitur, aquas quae super coelos sunt angelos significare.

Inferiora elementa. Hac igiturratione colligunt, illud superius coelum igneum esse, quia ignis superiorem locum in omnibus creaturis possidet. Si ergo illud coelum superius est, necesse est ut igneum fiat.

Uniformi. Non uniformi, dicit, quia non convertuntur species eius in una parte, sed in diversis partibus. Nam firmamentum in dexteram partem ab oriente ad occidentem semper volvitur, contra quod sol semper in partem sinistram ad orientem volvitur, sicut planetae reliquae; diverso tamen modo cursus suos peragunt, quorum multiplici motu solidatur firmamentum, ne nimia celeritate sui, secundum philosophos, labatur. Firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum vocatum intelligere debemus

]


1 Coelum superioris circuli proprio discretum termino, et aequalibus undique spatiis collocatum virtutes continet angelicas; quae ad nos exeuntes, aetherea sibi corpora sumunt, ut possint hominibus etiam in edendo similari, eademque ibi reversae deponunt. Hoc Deus aquis glacialibus temperavit, ne inferiora succenderet elementa.
2 Dehinc inferius coelum non uniformi, sed multiplici motu solidavit, nuncupans illud firmamentum, propter sustentationem superiorum aquarum.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.223 bnf1615.261 bnf8671.59 bnf11130.71 bnf13013.41 csg248.84 csg250.125 csg251.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik